Apocalypsis B. Joannis*

Caput 7: Versus 2

Et vidi alterum.Hic angelus est ille lapis sine manibus praecisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit.Ascendentem.Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per praedicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et aetate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris.Signum.Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri aequalem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres praetulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur:Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutemRom. 10.. In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quae est vertex et caput hominis interioris.
(* Traductions européennes)